1 Corinthians 5

Incipit agere de fornicatione, et redarguit illum fornicatorem qui uxorem patris tenebat, et eos qui eum tolerabant. Erant enim et ipsi comparticipes, dum paterentur reum tam ingentis peccati secum incorreptum convenire. Non solum ergo illum reum mortis, sed etiam inhaerentes illi, non esse immunes a crimine demonstravit. Vento superbiae, quae pellit misericordiam; quia si unum membrorum patitur, compatiuntur et caetera. . Hoc modo judicavi, ut vos congregati in unum sine aliqua dissensione (quibus mea auctoritas et virtus Christi cooperabitur) tradatis hujusmodi Satanae. etc. Hanc potestatem dicitur Apostolus habuisse, ut dum aliquem a stultitia non posset amovere, diabolo eum vexandum traderet; quousque poenitentiam profitens, a malo desisteret. Sic Apostolus non crudeliter, sed amabiliter Satanae tradit. Sic Moyses in cultores idolorum paucos quidem judicavit in praesens terrens, in posterum disciplinam sanciens. Sic et Elias et alii boni: quia sic et metus aliis incutitur, et ipsis peccatum minuitur. Unde hoc exemplum Eliae non reprehendit Christus in discipulis suis; sed quia odio et non amore correctionis desiderabant vindictam ignis in eos qui sibi hospitium non praebuerunt; sic et Petrus in Anania et uxore ejus vindicasse legitur, vel tradit, ut Spiritus sanctus quo contaminati nudantur, salvus sit eis, non amissus in die judicii. Participes erant, dum paterentur reum. Sed si quis potestatem non habet, quem scit reum abjicere, vel probare non valet, immunis est. Et judicis non est sine accusatore damnare, ut nec Christus Judam abjecit. Est farina per aquam conglutinata sine fermento, id est, azyma. Vult ergo ut isti sint unum quid per dilectionem, puri a corruptione peccati, novum hominem induti sicut in baptismo sunt facti. Zyma Graece, fermentum Latine. Pascha immolatio est, non transitus, sicut quibusdam videtur, prius enim Pascha et sic transitus: quia ante exemplum est Salvatoris, et sic salus. AUG. Haec vitae nostrae innovatio est quidam transitus de morte ad vitam, etc., usque ad quoniam pascha nostrum immolatus est Christus. Novae vitae et veritatis, sine omni fraude, ut sinceritas mundam vitam faciat, et veritatis omnem fraudem excludat. . etc. Non possent tales Christo lucrari, si colloquium eorum vitarent et convivium; unde et Dominus cum publicanis et peccatoribus comedebat. Tunc scripsi vobis, et non bene accepistis, nunc autem determinate scribo. Eam nominationem voluit intelligi Apostolus: quae in quemquam, cum sententia, et ordine judiciario, atque integritate, profertur. Nam si quaelibet nominatio sufficit, multi damnandi sunt innocentes, quia saepe falso in quoquam crimina nominantur. Dicendo ostendit satis non temere, et quolibet modo, sed per judicium auferendos esse malos ab Ecclesiae conjunctione, aut si per judicium auferri non possunt, tollerentur potius, ne perverse malos evitando quisque ab Ecclesia discedens, eos quos fugere videtur mittat ad gehennam. . .
Copyright information for VulgGlossa